monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LVIII <<<     >>> in Psalmum LX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LIX

1 In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptione ipsi David in doctrinam: cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, et convertit Ioab, et percussit Edom [ed., Idumaeam] in valle Salinarum duodecim millia.
2 Titulus hic, nisi compendium quaeramus, interpretatione nominum et commemoratione bellorum omnino prolixus est. In primo positum est: In finem his qui immutabuntur. Commutantur autem in finem, qui veteris hominis errore deposito, Domino Salvatori pura mentis intentione famulantur; de quibus dicitur: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Quemadmodum vero possint immutari, subter exponit, in tituli inscriptione David in doctrinam. Tituli inscriptio, Iesum Christum significat Regem. Sic ergo mutentur, ut deserentes diabolum, Regem sibi Christum esse cognoscant. David enim saepe diximus Dominum significare. In doctrinam, adde scilicet Christianam: quia non sufficit cuiquam illum Regem suum dicere, nisi et eius qui studeat praeceptis obedire. Sequitur, cum succendit Mesopotamiam Syriae, etc. Has victorias, postquam Sauli successit in regno, fecisse David Regum historia comprehendit [II Reg. VIII], quas incongruum videtur sub hac concinnitate depromere, quando ibi latissime narrata noscuntur. Hoc tamen debemus advertere, bella ista figuraliter posita propter victorias Domini Salvatoris, quas in toto mundo de paganis agit et perfidis, quorum verba psalmus iste dicturus est; ut revera destructi a superstitione veteri, mereantur per gratiam novi hominis immutari.
3 Divisio psalmi.
4 Populus ille qui erat priscis erroribus illigatus, in novam gratiam sanctae religionis adveniens, primo capite supplicat, ut post afflictionem, quam satisfaciendo passus est, beneficii novitate reparetur. Secundo, interpositione diapsalmatis collocata, idem populus rogat ut post tribulationes quas pertulit, deducatur a Domino in munitissimam civitatem, petens auxilium sibi de tribulatione concedi, quod soli Domino probatur esse possibile.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus, repulisti nos et destruxisti nos; iratus es et misertus es nobis. Populus ille qui erat priscis erroribus illigatus, repulsum se et destructum sub gratiarum actione commemorat; ut strages illas debellatarum gentium, quas titulus regem David fecisse praecinuit (sicut dictum est) manu fortis et desiderabilis Christus in universo mundo potius peregisse declaretur, non ferro, sed conversionis studio; non per ignem visibilem, sed per charitatis ardorem; quomodo Divinitas debellare ac vincere invisibiliter consuevit. Qui populus supplicat ut a vetere superstitione destructus, et in sancto proposito commutatus, novae regenerationis gratiam consequatur. Nec moveat quod numerus pluralis adiunctus est. Populus enim cum dicitur, plures in eo significari posse non dubium est. Nam cum dicunt, repulisti, ostendunt divino munere a studio scelerum se fuisse revocatos, ne in pravis dogmatibus eorum vita finiretur. Sequitur, et destruxisti nos. Merito ad gratiarum actionem venit ista destructio, quae sic evertit ut construat, sic deponit ut erigat, sic humiliat ut ad coelorum regna perducat. Haec enim verba non ingratorum suscipias, sed magis gaudentium esse cognoscas. Addidit, iratus es et misertus es nobis. Iratus, adversatos debemus advertere, quorum superstitiones et vitia iustitiae suae virtute prostravit. Nimis congrue populus et iratum sibi dicit Dominum, cum peccaret, et misertum, dum ad conversionis remedia confugisset. Sic utrasque causas singulis sermonibus fecit intelligi. Quae figura dicitur emphasis, id est exaggeratio, clariorem praebens intellectum quam verba per seipsa declarant. Ira misericors, indignatio salutaris, captivitas libera, adversatio fructuosa. Iratus est ergo, quando superstitiones eorum subvertit; misertus, quando eos ad cultum verae religionis adduxit.
7 (Vers. 2.) Commovisti terram et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia mota est. Terram, universum peccatorem debemus intelligere, qui adventu Domini commotus est; sicut et in alio psalmo dicturus est: Vidit, et commota est terra [Psal. XCVI, 4]. Commoti sunt ergo peccatores, quando culturas suas Deo cognoverunt abominabiles exstitisse, quando simulacra sua tandem aliquando intellexerunt esse lapidea. Animadverterunt etiam divitias et honores, caeteraque mundi huius apud Deum postrema, quae ante putavere praecipua. Conturbati sunt quoque, quando inter doctrinas alias audierunt. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta [Psal. II, 12]. Et vide ordinem psalmi pulcherrima narratione dispositum; prius enim fuit, ut commoverentur; post, ut conturbarentur. Sequitur, sana contritiones eius, quia mota est. Coelesti Medico produntur vulnera, ut contritis aegris competens medicina succurrat. Sed intelligamus quandiu eos dicit afflictos, ut usque ad contritiones pervenisse videantur. Ista est contritio quae nos efficit fortiores: ista est debilitatio quae reddit valentes. Conterimur enim mente, quando ad humilitatem tota animi intentione descendimus, sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 19]. Et ut misericordiam clementissimi Iudicis impetraret, addidit, quia mota est, id est a pristino errore translata est; ut tibi Domino pareat, quae ante idolis serviebat.
8 (Vers. 3.) Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. Post victorias salutares quas Dominus de mundi istius reconciliatione perfecit per gratiam, dicit populo tuo, id est tibi subiugato atque devoto. Ostendit enim dura fidelibus suis, quando martyrum catervas saevis passionibus acquisivit. Ostendit enim in hoc transituro mundo iustis dura, ut reddat in illa aeternitate pretiosa. Non enim iubet vacare famulos suos, nec de latitudine se otiosa tractare: sed ut, duris laboribus exercitati, ad palmam eius misericordiae mereantur adduci. Sic enim et Paulus dicit: Nemo coronatur, nisi legitime certatus fuerit [II Tim. II, 5]. Addidit, Potasti nos vino compunctionis. Vino comparata est virtus, quae in bonum propositum studium nostrae voluntatis immutat, et facit recta sapere, postquam se inde meruerint homines divina largitate complere. Contra hoc humanum poculum sanitatem mentis excutiens, intromittit verba vanitatis. Sed potus ille non oris, sed mentis est; nec humana industria praeparatur, sed divina inspiratione conceditur, sicut superius dictum est: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est [Psal. XXII, 5]! Nam quid sit istud poculum, pulchre breviterque definitum est, id est, vinum in quo non est vitiosa copia, sed compunctionis ubertas.
9 (Vers. 4.) Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Dedit timentibus significationem, quando per Scripturas suas edocuit in hoc mundo passiones multiplices suos fidelissimos sustinere, sicut in Evangelio dicit: Tradent enim vos ante reges et praesides, et in synagogis suis flagellabunt vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum [Matth. X, 17, 18]. Petrus quoque apostolus dicit: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei [I Petr. IV, 17]. Vides ergo quia significationem dedit timentibus se. Haec ideo fieri ut futuri iudicii poena possit evadi. Ipsa enim causa subsequitur, ut fugiant a facie arcus. Facies arcus diem iudicii evidenter ostendit, ubi Novi et Veteris Testamenti quasi duobus inflexis iugis omnis populus iudicatur. Sed ille ab isto arcu sagittam, id est sententiam non suscipit, qui se in humilitatem confessionis devota intentione prostraverit. Agamus ergo Domino gratias, qui per significationes praedicationum timeri fecit hunc arcum, per quem in iudicio Domini omnis percutitur indevotus.
10 (Vers. 5.) Ut liberentur dilecti tui: salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Populus ille fidelium, divinis iam virtutibus subiugatus, secundam partem supplicationis ingreditur, deprecans ut Dei virtus tribulationes eorum in gaudii alacritatem convertat. Et bene precatur populus iste ut salvus fiat dextera, quia in ipsa parte staturi sunt, qui perpetua felicitate gaudebunt. Poterat supplicare ut salvus fieret et in hoc saeculo, sicut in languoribus petitur, sicut in tribulationibus postulatur: sed dextera Domini salvum se fieri deprecatur, ubi aeterna salus est, et sine fine laetitia.
11 (Vers. 6.) Deus locutus est in sancto suo: Laetabor, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum metibor. Deus Pater locutus est in sancto suo, id est in Christo, quando Verbum caro factum est et mundi Salvator apparuit. Locutus est autem significat evangelicam veritatem, per quam venit redemptio fidelium et beatitudo sanctorum. Addidit, laetabor, et dividam Sichimam. Iuste laetabatur populus, cui prospere locutus fuerat Dominus. Sed haec Hebraea nomina, per hunc et alios tres versus qui sequuntur, mixta Graecis Latinisque sermonibus, figuram faciunt sardismos, quae fit diversarum commixtione linguarum. Nunc ad exponenda verba veniamus. Sichima interpretatur humeri; et quoniam ad onus portandum divinum humeri decenter aptantur, hic dixit: Dividam Sichimam, id est onus devotionis divinae, quod unicuique coelesti distributione conceditur. Hoc est onus quod si defuerit cadimus, si portamus erigimur; de quo scriptum est: Iugum meum suave est, et onus meum leve [Matth. XI, 30]. Laetus ergo populus dividere se dicit supra humeros suos gratiam servitutis et fidei, quam novit levissimo fasce portare. Addidit, et convallem tabernaculorum metibor. Patriarcha Iacob supellectili pecoribusque ditissimus, cum se a Laban socero suo migrare decrevisset, venit ad convallem Syriae, ubi mansionem ponens, oves eius quievisse narrantur, loco ipsi ex habitatione sua tabernacula nomen imponens; et quia oves Iacob hic Iudaicae plebi convenienter aptantur, populum qui typum sanctae tenet Ecclesiae dicit: Metibor et convallem tabernaculorum, id est, de Iudaica collectione habebo non minimam portionem. Constat enim de variis nationibus Ecclesiam Domini, quasi ex diversis floribus, in una coronae specie esse formatam. Convallis enim dicta est quasi cavata vallis.
12 (Vers. 7.) Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Effrem [ms. A., Ephraim] fortitudo capitis mei; Iuda rex meus. Discutiamus haec nomina, quoniam ea, sicut iam diximus, significationes rerum continere manifestum est. Galaad interpretatur acervus testimonii, quod ad martyres referri posse non dubium est. Testes enim Graeca lingua martyres dicuntur. Ergo acervus ille testimonii, qui coelestium granorum numerositate collectus est, magnam significat esse martyrum congregationem. Acervus enim de imo surgens, ad summum tendit; qui iuste martyribus comparatur, quoniam ad immortalia dona perducti, coelesti summitate potiuntur. Hunc ergo acervum merito suum fidelis populus dicit, ex quo constat effectus. Sequitur, et meus est Manasses. Manasses interpretatur oblitus. Inter illas enim persecutiones fidelium, magnum opprobrium videbatur Ecclesia sustinere, quando quicunque Christianus inventus fuisset, praecepto principum paganorum capitali crimine damnabatur. Hoc ergo opprobrium iam probatur abolitum et felici oblivione consumptum, quando Christianum esse in orbe Romano nunc gloria est. Merito ergo fidelis populus dicit oblivionem illam esse suam, quae erat de scelerum abolitione ventura, sicut Ioseph dicit: Oblivisci me fecit Deus dolorem et domum patris mei [Gen. XLI, 51]. Addidit, et Effrem fortitudo capitis mei. Effrem fructificatio dicitur; sed quae sit ista fructificatio consequenter exponitur, fortitudo capitis mei. Quis alter nisi Salvator est Dominus, qui carne moriendo per gloriosissimam resurrectionem suam contulit spei nostrae copiosissimum fructum? sicut in Evangelio Dominus dicit: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert [Ioan. XII, 24]. Adiecit, Iuda rex meus. Iuda Christus significatur, qui secundum carnem de Iudae stirpe descendit. Iste ergo populus a tituli illa inscriptione non discrepat, qui regem sibi Iudam, id est Salvatorem esse testatur. Et cum exsultatione dicendum est: Iuda rex meus, quoniam haec est fidelium gloriosa confessio
13 (Vers. 8.) Moab olla spei meae; in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi allophyli subditi sunt. Moab pro gentibus ponitur, unde congregandam praedicebat Ecclesiam. Olla spei tribulatio significatur, sed illa quam in hoc mundo sanctissimi sustinent Christiani, quae ad spem vitae aeternae, Domino praestante, porrigitur, sicut dicit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit [Rom. V, 4], etc. Olla vero et in malam partem ponitur, eo quod in sensu pravo velut unda decoctionis exaestuat; de hac scriptum est: Olla succensa in Aquilone [Ier. I, 13]; quod utique diaboli significat machinationes, qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem [Isai. XIV, 13]; Sequitur, in Idumaeam extendam calceamentum meum. Idumaea terrena significat, quibus mundus tenetur obnoxius. Ad haec pervenit Evangelium, quando peccatoribus clementia divina subvenit. Calceamentum enim praedicationem Evangelii convenienter advertimus, quia sicut pedibus nostris munimina calceamentorum molestias spinarum aliasque iniurias repellunt, ita et vitae nostrae gloriosissimum institutum, quod frequenter gressibus comparatur, evangelica praemunit auctoritas, ut tali beneficio communiti, hunc mundum sine aliquibus laesionibus, muniente Domino, transeamus. Scriptum est enim: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona [Isai. LII, 7]! et calceati pedes in praeparationem Evangelii [Ephes. VI, 15]. Hoc est ergo calceamentum quod nos munit contra vitia, haec defensio quae saeculi huius spinosa transcendit, ut laedere non queant, quae acuminatis insidiis probantur armata. Adiecit, mihi allophyli subditi sunt. Hoc idem dicit populus Christianus allophylos, id est alienigenas sibi subditos, quos iam quidem constat esse confessos. Sed istos allophylos fictos vult intelligi Christianos, qui inter fideles assidua quidem frequentatione conveniunt; sed quoniam vivunt animo perverso, non sunt regnaturi cum Domino.
14 (Vers. 9.) Quis deducet me in civitatem munitam? aut quis deducet me usque in Idumaeam? Desiderio futurae beatitudinis fidelis populus exclamat ad Dominum: Quis deducet me? id est nullus, nisi tu solus Deus. Civitatem munitam Ierusalem futuram dicit, quae sic munita atque perfecta erit, ut nulla ulterius persecutione quatiatur, nec allophylos habeat mixtos, quos nunc sustinet patienter Ecclesia. Sequitur: Aut quis deducet me usque in Idumaeam? Idumaea, sicut superius diximus, terrena significat. Quis deducet me? sub interrogatione legendum est, ipse, scilicet Deus, quem dicit inferius. Desiderat enim et illos populos sibi applicari, qui adhuc non meruerunt esse perfecti, ut completo numero praedestinatorum, simul ad aeternae beatitudinis gaudia pervenirent.
15 (Vers. 10.) Nonne tu, Deus, qui repulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Dicendo, Nonne tu, Deus? ostendit de quo superius, quis, dicebat. Tu revera, Domine, perduces ad regna tua, qui nos fecisti damnare simulacra, ut prosit nobis te secutos, quem evidenter agnovimus solum Creatorem nostrum, solum debere esse propitium. Dicit enim: Qui repulisti nos, id est a malo prohibuisti, ne in nostra voluntate versaremur erronei. Repulit enim Dominus a religione perversa, quem dignatur perducere ad dogmata Christiana, sicut et in primo versu huius psalmi dictum est: Deus, repulisti nos et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis. Sequitur, Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Sensus talis est: quamvis in futuro de misericordiae tuae spe magna laetemur, tamen in praesenti saeculo non ita nos cernimus adiuvari, ut adversarios nostros, te opitulante, vincamus. Haec cum non fiant, sed magis afflictionibus exponamur, aestimant inimici, quod non egrediaris in virtutibus nostris. Verum ista dissimulatio salutaris et gloriosa probatio est, sicut dicit Apostolus: Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternae gloriae pondus operatur in nobis [II Cor. IV, 17].
16 (Vers. 11.) Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis. Postquam dixit sancta congregatio ab inimicis se in hoc saeculo minime vindicari, venit ad consolatoriam orationem, ut de tribulatione mundi istius, quam iugiter sustinebat, Domini proveniret auxilium: sciens tanto unumquemque illic consolandum, quanto hic pro eius nomine fuerit vehementer afflictus, sicut in Evangelio dicit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 10]. Sequitur, et vana salus hominis. Salutem non potest praestare indigus salutis, ideoque sperare in homine non debet, qui propriis viribus probatur esse infirmus. Hinc est quod Ieremias propheta dicit: Maledictus homo qui spem suam ponit in homine, et a Domino recedit cor eius [Ier. XVII, 5].
17 (Vers. 12.) In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Populus beatorum, humana confidentia derelicta, In Deo se dicit facere posse virtutem. Non enim cum diabolo, incendio, gladioque certandum est, sed illis virtutibus quibus Christus ipse pugnavit, ut superbiam humilitate vincamus, divitias mundi paupertate superemus. Ad postremum ipse in Deo facit virtutem, qui in mandatis eius iugiter perseverans, diabolicas tentationes eodem miserante calcaverit. Sequitur, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Quid tibi, fidelissime, opus sunt arma, qui habere talia probaris auxilia? Ipse enim pro te pugnat, cui nullus resistit; ipse insequitur, quem nullus declinat. Ad nihilum quippe perducit inimicos fidelium suorum, quoniam delet eos de libro viventium, ubi sibi scripti videbantur elati.
18 Conclusio psalmi
19 Ecce mundi istius, si secundum Domini toleretur imperium, beata contritio. Ecce humilitatem terrenis culminibus celsiorem, quando non potest deficere, cui venit auxilium de tribulatione; et in ipso periculo beneficium reperit, quod atterere consuevit. Sine te enim Deus, universus mundi reus est principatus. Anxia sibi est quaelibet potestas, et per te gaudet humilitas. Reconditi sunt, Domine, thesauri tui; aliud videtur ad faciem, aliud facis intus habere veritatem. Quis possit enarrare magnificentiam tuam, qui nosti temporales tribulationes in gaudia aeterna convertere? Et illud apud te est pretiosum, quod in hoc mundo sceleratis hominibus videtur abiectum.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LVIII <<<     >>> in Psalmum LX
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59